- AUTHENTICI
- AUTHENTICIGraece Αὐθεντικοὶ, Dionysio Uticensi Venti dicuntur, qui Cardinales Latinis: Α᾿πὸ τῶ τεςςάρων κλιμάτων τέςςαρες αὐθεντικοὶ πνέουσιν ἄνεμοι, A quatuor climatibus quatuor Authentici spirant venti.Prima enim et antiquissima divisio, quae tantum quatuor ventos cognoverat, e quatuor eos caeli plagis educebat, quas κλίματα hîc Dionysius, vocat; caeli partes, Plinius l. 2. c. 19.limites et regiones caeli, Favorinus apud A. Gellium l. 2. c. 22. inferior Latinitas, Cardines: unde Cardinales Venti iisdem, quos Αὐθεντικοὺς appellat Dionysius. Vegetius principales l. 4. c. 38. Ita ut, ventis principalibus declaratis, eos, qui ipsis dextrâ laevâque iuncti sunt, indicemus etc. Vide Salmal. ad Solin. p. 1239. et infta, in voce Cardinales Venti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.